1584 marzo 6, Trento
Privilegio concesso dal principe-vescovo Ludovico Madruzzo a Giovanni Battista e Giacomo Gelmini

Privilegium Gelminorum impressorum
Ludovicus etc. Notum facimus tenore presentium quod cum fideles nostri dilecti Johannes Baptista et Jacobus fratres Gelmini impressores cupiant in hac nostra civitate Tridenti artem suam typographiae exercere nobis humiliter supplicarunt ut eisdem desuper licentiam concedere dignaremur. Nos vero, qui nihil magis cordi habemus, quam nostrae civitatis et subditorum commoda et ornamenta quantum Dei gratia possumus promovere, ipsorum Gelminorum supplicationibus et honestis conatibus quibus dictae civitatis ac omnium subditorum nostrorum publica utilitas promovetur favorabiliter inclinati eiusmodi licentiae et facultati benigne annuendum esse duximus, conditionibus, gratiis et concessionibus infrascriptis, videlicet quod ipsi Gelmini impressores teneantur continuare dictum eorum exercitium in dicta nostra civitate per annos quatuor integros, per quod temporis spacium omnia opera seu libri nullibi per antea impressi et ab ipsis noviter in dicta nostra civitate imprimendi sint speciali gratia et privilegio muniti, adeo quod nemo audeat aliquod genus ipsorum operum seu librorum ubivis impressorum vendere in hoc nostro dominio et episcopatu sub poena amissionis operum et librorum ac renensium sex a quolibet contrafaciente pro qualibet vice qua contrafactum fuerit irremissibiliter auferendorum et fisco nostro pro tertia parte, alia tertia accusatori et alia tertia ipsis Gelminis impressoribus applicandorum. Qui Gelmini propterea teneantur dicta opera et libros vendere praetio a nostris desuper deputatis integre cognito. Item quod imprimentes dicti Gelmini aliqua opera quam prius alibi etiam fuerint impressa, nullus exceptis ipsis Gelminis, audeat similia externa opera in hanc civitatem nostram vendenda introducere sed revenditores teneantur ea emere ab ipsis Gelminis impressoribus eo honesto et condecenti praetio, quo venduntur Veronae. Insuper quod a dictis Gelminis impressoribus nullum genus operum seu librorum imprimatur nec impressum vendatur per se seu interpositas personas nisi prius fuerit visum, approbatum et admissum a nostris desuper deputatis sub poena amissionis librorum et aliorum operum sine dictorum nostrorum deputatorum approbatione impressorum et alia arbitrio nostro infligenda et applicanda. Postremo ut dicti Gelmini dictam typographiam alacrius ad maiorem dictae nostrae civitatis et subditorum utilitatem et commodum exercere possint et valeant eosdem ab omnibus collectis oneribus et factionibus in similibus imponi solitis tam pro personis quamque introducendis et exconducendis extra civitatem de rebus suis, attento maxime egregii fidelium nostrorum consulum dictae nostrae civitatis consensu, exemptos et immunes esse volumus. Mandantes propterea et committentes omnibus et singulis magistratibus, officialibus et subditis nostris quatenus ipsos Gelminos impressores contra hanc nostram concessionem et exemptionem non molestent nec ab aliis molestari sinant sub poena indignationis nostrae.
Harum etc. Datum die 6 mensis martii, anno Domini 1584.
Biblioteca comunale, Trento, BCT1-1848, c. 138